- PRORA
- PRORAextremitas est partis anterioris navigii: in qua inter προεμβολίδα et ἔμβολον statuebatur Parasemon, protome videl.alicuius animalis, a qua tota navis nomen accipiebat. Est autem τὸ ἔμβολον rostrum navis, super quod pars eminens in prora προεμβολὶς, poll. Sicut contra Tutela navigii, in puppi erat. Sed et nomen navis in prora inscriptum erat; quod etiam in iis navibus observatum, quae parasemon haberent, idque in summitate stoli εν τῷ ἀκροςτολίῳ, ubi ligni tabula videtur fuisse affixa, quae πτυχὶς vocabatur, item ὀφθαλμὸς, quod in fronte navis esset et in prora, sicut oculus in facie: Nam πρῶρα, τὸ πρόσωπον vel ab oculi forma. Apollonii Scholiastes, Στόλος δὲ λέγεταί τι ἐξέξον ἀ πὸ τῆς πτύχης ἄχρι τῆς πρώρας ξύλον, πτύχη δὲ λέγεται ὅπου τὸ τῆς νεὼς ἐπιγράφεται ὄνομα. Vide supra passim, inprimis voce Acrostolium. Inde vox ad Olympiacum Circum translata, in quo cum duplex fuerit carcerum ordo, unus ad sinistram primae metae, alter ad dextram; in medio utriusque partis locus erat, qui machinationem movebat, quâ omnia ostia aperiebantur; Altare dictus, circa mediam proram Circi: prorae quippe habuit figuram ἡ ἄφεσις, quae utrumque ostiorum ordinem discriminabat. Qui βωμὸς vel quae prora media, Ianuae Consulum vel ostio, quod ad medium Circi spatium patebat Romae, respondit. Vide Salmas. ad Solin. p. 572. et 902.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.